- ENOCH
- ENOCHfil. Cain, Gen. c. 4. v. 26. natus A. M. 131. Ioseph. Antiqq. l. 1. c. 3. Prima quoque mundi civitas ab ipso ain aedificata, et filii nomine appellata: in Tribu Aser. Fuit alius fil. Iaredi, pater Mathusalae, natus A. M. 623. vir iustissmus, qui cum Deo ambulavit, et sublatus A. M. 987. evanuit. Hic quasdam invenit literas, quosdamqueve libros conscripsit, qui periêrunt, Sixt. Sen. Biblioth. sanctae l. 2. Perer. in Gen. l. 7. (Prophetiae illius D. Iudas v. 14. Meminit) Sub eo Adam mortuus est. Comestor in c. 3. Gen. Luculentum testimonium de illo profert Apostolus epistolae ad Hebr. c. 11. v. 5. Πίςτει Ε᾿νὼχ μετετέθη, τοῦ μὴ ἰδεῖν ςθάνατον, καὶ οὐχ ἑυρίσκετο, διότι μετέθηκεν ἀμτὸν ὀ ςθεὸς. Πρὸ γὰρ τῆς μεταθέσεως αὐτοῦ μεμαρτύρηται ἐυηρεςτηκέναι τῷ ςθεῷ. Sed et ante illum Siracides eum non uno elogio exornavit Ecclesiastici, c. 44. Ε᾿νὼχ ἐυηρέςτησε Κυρίῳ Θεῷ, καὶ μητετέθη ὑπόδειγμα μετανοίας ταῖς γενεαῖς. Item c. 49. Ο᾿υδεὶς εντίςθη τοιοῦτου ἐπὶ τῆς γῆς ῟οιος Ε᾿νὼχ, καὶ γὰρ ἀνελήφθη ὐπὸ τῆς γῆς. Vide Drusii Hanochum, Auugustin. de Civ. D. l. 15. c. 23. et l. 18. c. 38. Ioseph. Idololatriae initium ad eius tempora refert: Homines, inquiens, per VII. gener ationes agnovisse Deum Δεσπότην εἶναι τῶ ὅλων, dein vero ab institutis patriis degenerasse, Antiqq. l. 1. c. 4. qua de re vide infra in voce Enos Apociypha Enochi de Angelis Egregoris apud Syncellum leguntur p. 11. et 24.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.